- WERTHEMIUM
- WERTHEMIUMoppid. Palatinatus, caput Comitatus cognominis, sub propriis olim Comitibus, quorum ultimô Michaele A. C. 1556. exstinctô, Comitatus transit ad Ludovicum, e familia Comitum Leonsteniorum: de cuius ob ditionem Werthemiam bello, contra Iulium Episcopum Herbipoensem, vide Thuan. l. 138. p. 1251. Obiit Ludovicus A. C. 1611. Pater Christophori Ludovici, qui Wirnenburgios, et Ioh. Theodorici, qui Rupifortios sevit: de quibus accurate agit Phil. Iac. Spenerus, in appendice fam. Palatinae. Habuit autem praefatus Michael Comes unicam filiam, Barbaram, sed eôdem secum annô exstinctam, cuius progenitores, a Michaele Dn. Breuberg, aliis Ioan. Comite Werthemio, Sophiae Comitis Hennenbergicae, aliis Mechtildis Comitis Schwartzenburgicae (Guntherô genitae) marito, ad annum usque emortualem, idem exhibet, Theatrô Nobil. Europeae, Tom. I. P. 114. Hodierna vero Familia, cum in duos ramos abierit, ut dictum; in priore, Christophorus Ludov. Com. de Lewenstein et Wertheim, defunctus a. C. 1618. ex Elisabetha Manderscheidia, pater fuit Friderici Ludovici; quô et Annô Hedvige Stolbergiâ, geniti sunt Ludov. Ernestus (A. C. 1627. cui Catharina Elisabetha Saynensis nupsit) Fridericus E berhardus (A. C. 1629) et Gustavus Axel (qui natus A. C. 1632. Agatham Detingensem sibi iunxit A. C. 1657.) praeter filiam Ludovicam Barbaram (natam A. C. 1631.) etc. Comites de Lewenstein et Wertheim etc. lineae Virneburgicae. E quibus Ludovico Ernesto, ex uxore dicta, inter alios, genitus est, Ioachim. Fridericus A. C. 1667. IN posteriore, Ioann. Theodoricus, qui decessit A. C. 1644. ex Iosina Marcae Comite iuxta alios, suscepit Iosinam Walpurgim (natam, A. C. 1615. uxorem Henrici Comitis Bergensi) Ferdinandum Carolum (natum A. C. 1616.) et Dorotheam Catharinam (natam A. c. 1618. ac Ferdinando Manderscheidio nuptam) Quorum medius ex Anna Maria Comite Furstenbergia genuit Mariam Annam (quaenata A. C. 1652. nupsit Wilhelmo Hassiae Landgravio) Eleonoram (quae A. C. 1653. genita, Erico Adolfo Comiti Salmens. Reifferscheidio elocata est) Maximilianum Carolum (natum A. C. 1656.) Franciscum Leopoldum (natum A. C. 1661.) aliosque Comites de Lew. et Wertheim etc. Lineae rupifortiae. Vide eundem Spenerum, ubi supra, Parte I. p. 35. Parte II. p. 59. Parte III. p. 84. 85. et Arte Heraldicâ Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.